- NUCES
- NUCESinter pueriles lusus, numerantur Martiali l. 13. Epigr. 1. v. 7.Haec mihi charta nuces, haec est mihi charta fritillus.Et l. 14. Epigr. 18.Alea parva nuces et non damnosa videtur:Saepe tamen pueris abstulit illa nates.Qui Saturnalibus inprimis iis indultus. Unde Saturnalitiae nuces, eidem l. 5. Epigr. 31. v. 7.Commodius nisi forte tibi, potiusque videtur,Saturnalitias perdere, Varro, nuces.Varie autem id fiebat, ut infra videbimus. Addo hîc saltem castellatis nucibus ludendi modum, Suetonio memoratum Aug. c. 83. Animi laxandi causâ modo piscabatur hamô, modo talis, aut castellatis nucibus ludebat: quod genus lusionis ex veteri consuetudine pueri nostri hodieque usurpant, cum videl. ut Ovid. in Nuce v. 76. ait, suppositis additur una tribus etc. atque hinc Nuces spargendi ritus, in Nuptiis. Sopnsâ enim in thalampum apud Romanos deductâ, foribusque occlusis, Iuventus aderat cum nucibus, quas cum strepitu, fremitu, cantu spargerent, uti legere est apud Virgilium et in Epithalamio Catulli. Non tam, quia quasi tripudium faciunt iactae nuces; vel quia putamine, cute, testâ, coriô medullam tegentes, pari munimentô a coniugibus fetus protegi indigitant: quam ut omittendas esse animi laxationes novaque oeconomiae studia auspicanda, hôc modô Veteres testarentur. Certe Persius per illa verba, Sat. 1. v. 20.—— — Nucibus facimus quaecumque relictis,e primori aetate egressionem denotat. I. C. Scaliger Poetic. l. 3. c. 101. Sed et sparsio nucum inter strategemata: hôc enim modô non paucas urbes, atque inter illas Ambianum, Picardiae metropolim, ante finem praeteriti saeculi, ab Hispanis, captam esse, legimus. Contra nucibus Casilini, tempore obsidionis, vixêre: quas fusas ab Romanis castris, quum medio amni ad Casilinum defluerent, cratibus excipiebant, apud Livium l. 23. c. 9. etc. De Nucum sparsione in Dedicationibus, alibi. Vide plura infra, in voce Nux.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.